monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 1, 3
Honestatis igitur est vel misericordiam facere, vel ieiunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quaerit, habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso . Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur, sed divino iudicio committeretur.